Hľadaný výraz: Mk 16,9-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus; 11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. 12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam; 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt. 14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. 15 Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. 17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, 18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”. 19 Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. 20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.

1

mail   print   facebook   twitter